Possessiones transmarinae Anglicae

Possessiones transmarinae Anglicae anno 1700.
Exemplar Matthew, navis Ioannis Cabot, exploratoris Anglici.

Possessiones transmarinae Anglicae fuerunt territoria transmarina quae a Regno Anglico per plus quam duo saecula colonizata, victa, vel aliter capta sunt ante 1707, cum Actiones Unionis Angliae et Scotiae Britanniarum Regnum crearent. Hae possessiones Anglicae fundamenta Imperii Britannici factae sunt.

Primae deductiones Anglicae in possessiones transmarinas in Hibernia constitutae sunt, tum post paullo in America Septentrionali, Bermuda, et Indis Occidentalibus, atque in stationibus commercii (fabricae in Indis Orientalibus appellatis), sicut Bantam, et in subcontinente Indico, quarum prima fuit Surat. Anno 1639, Castellum Sancti Georgii seriem coepit castellorum Anglicorum in litore Indico institutam. Anno 1661, matrimonium Regis Caroli II et Catherinae Braganzensis Angliae tulit partem eius dotis novas possessiones quae olim Portugalenses fuerant, inter quas Tingis in Africa Septentrionali et Mumbai in India.

In America Septentrionali, Dominio Terra Nova et Colonia Virginia fuerunt primae sedes colonizationis Anglicae. Per saeculum septimum decimum, Provincia Cenomannica, Provincia Nova Hantonia, Salem, Colonia Sinus Massachusettensium, Nova Scotia, Colonia Connecticuta, Provincia Terra Mariae, et Colonia Insula Rhodensis conditae sunt. Anno 1664, Nova Nederlandia et Nova Suecia a Nederlandia arreptae sunt, ut fierent Provincia Novum Eboracum, Provincia Nova Caesarea, et partes Delavariae et Pennsylvaniae.

Nexus interni


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search